Latin
78
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
illas demonstrationes Clavii, quam quamlibet unam ex demonstrationibus Wallisii. Denique propositiones illae a quolibet, qui earum intelligit demonstrationes Geometricas, non minus ad numeros applicari possunt quàm a Clavio applicatae sunt. B. Pergamus ergo ad Cap. 24. de Geodaesia. Sed primo, dic mihi quid differt Geodaesia a Geometria? A. Nihil, nisi quod quibusdam hominibus mirum in modum placet vocum Graecarum efformatio aliqua vel compositio nova, ad ostentationem peritiae linguae Graecae. Sed diu nunc est quod ea vox (significans terrae divisionem) pro parte artis Agrimensorum usurpata est. Nosti quam exigua &trita pars ea sit Geometriae quâ utuntur Agrimensores. Docetur autem hoc Capite novi nihil, sed quomodo triangulorum (&proinde Poligonorum rectilineorum) areae ad numerorum Calculum reduci solent. B. Nonne etiam Circuli &Sectorum mensurationem, &quadraturam Circuli hic docet? A. Scribitur quidem in margine libri, Menfuratio circuli &portionum ejus; &paulo inferius de Circuli quadratura; &ratio perimiIn textui autem negat se haec docere, sed tri circularis ad diametrum. de illis fusius dictum esse dicit in sua Arithmetica Infinitorum. Dicit praeterea Josephum Scaligerum, Severinum Longomontanum, &nuperrime Thomam Hobbs, immortales sibi inde singulis laeudes deberi somniantes, mire ballucinatos esse.