Latin
79
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
sic collocatum esse oportuit. Tantum quidem dicitur esse tam Corpus naturale quam Tempus; neutrum autem dici potest abstracte Quantitas. Omnis enim Quantitas (si accurate loquendum est) aut Longitudo est, aut Superficies, aut Solidum, sive ut quidam loqui solent corpus Mathematicum. Tempus autem &Motus, &Vis caeteraeque res de quibus quaeri potest quantae sunt, quantitates habent, quibus quantae sunt determinatur, aliquas vel aliquam ex illis tribus, nimirum illas ipsas quibus mensurantur. Temporis jam mensura quaenam est? B. Motus. A. Scio. Sed ipsius motus quaenam est mensura.