# Examinatio et emendatio 79

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79

B. Socios adjungit Hobbio non ignobiles. A. Sed quid habet ipse Wallisius, de quadratura Circuli in sin Arithmetica infinitorum. B. Tu, si voles, videbis; nam afferam tibi etiam illum librum (postquam, hunc excusserimus,) excutiendum. A. Caput 25 est de quantitatum invicem comparatione quoad Differentiam, & quoad Rationem, id est, ut vulgo loquimur de rationibus Arithmetica & Geometrica. Dicit autem sciendum esse quantitates non nisi Homogeneas comparandas esse; & hoc quidem rectè. Deinde subjungit si quis autem contrarium fecerit, puta, datae lineae ad datam superficiem, vel Temporis ad Lineam Rationem inquirens, idem erit ac si quaesiverit quantum temporis aquetur Lineae. B. Videtur hic repetere illud quod Hobbio ante objecerat, quod quantitatem Temporis cum quantitate Lineae comparaverit. A. Praetereo loquutionem illam barbaram, idem erit, &c.? Sed a te quaero utrum idem sit quaerere quam rationem habet quantitas temporis ad quantitatem Lineae, & quaerere quantum temporis aequatur Lineae. B. Puto. A. Quantitas temporis quid est? B. Nonne ipsum tempus determinatum? A. Et quantitas Lapidis quid est? B. Non est respondendum nunc ut prius, nempe esse ipsum Lapidem determinatum. A. Refugis scilicet absurditatem dicti, Lapis est quantitas. Attamen non minus absurde dicitur tempus esse quantitatem. B. Quid ita? Cum in praedicamento Quantitatis Tempus sit, Lapis non sit. A. Quamdiu est, quod tempus sit in illo Praedicamento, & a quo ibi collocatum? B. Positum ibi est ab Aristotele. A. Si non posuisset non ibi esset, Nihil ergo agis nisi ostendas quare

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
