Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam contra, Astronomiam Chaldaeos ab Aegyptiis author est Historiae veteris transcriptor Diodorus Siculus in secundâ parte Libri primi, sic sclbens. Chaldaeos etiam dicunt, qui in Babylone sunt colonos Aegyptiorum, propter Astrologiam celebrari, quam a sacerdotibus Aegyptiisdidicernnt. Quis haec conciliabit? B. Etiam Wallisium credibile est, ejus quod hic dicit, authorem habuisse Historiographum aliquem; nam dissentire inter se Historicos mirandum non est. A. Et praeter varia Theoremata de novo inventa, ipsa inveniendi methodus multum facilitatur. Algebrae nempe, sive Analyticae usus ultra quam qui veteribus innotuit, jam innotescit. B. Quaenam sunt illa Theoremata nova per Algebram inventa? A. Intelligit fortasse ea quae sunt in Ougthredi clave Mathematica. Sed tamen multa illis pulchriora in libro septimo Pappi, extant inventa per Algebram, etsi sine Symbolis demonstrata sint; sed neutrius Theoremata alia sunt quam quae continentur in doctrina rectangulorum &triangulorum rectilineorum. Falsum etiam est (quod ille innuit) Algebram &Analyticam eandem esse rem. Falsum item Algebram methodum esse inveniendi. Sed haec posterius magisque suo loco examiNumerat hoc loco nabimus. LAstrovomia eximiis inventis instanratur. observationem stellarum circa Jovem. Solis maculas. Saturni ansulas. Jovis fascias. Lunae asperitatem. Sed quid haec ad Algebram? ne a Geometra quidem aut Astronomo ullo inventa haec sunt, sed ab illiterato quodam Batavo. Nam illi cui inventio debetur Telescopii, debetur quoque derectio stellarum Jovialium, macularum solarium &c. nonne &tibi sic videtur? B. Omnino. A. Mathematum studia non modo pro ea quam in se habent veritate colenda esse (quae tamen ipsa per se conspicua &ultra Scepticorum litigia posita animum reficiet valde &oblectabit) sed &quod rerum aliarum Id quod de stucognitioni non uno quidem nomine conducant multùm. dio Mathematicae hic dicit, nonne tibi videtur dici etiam posse de studio Physicae vel Ethicae, vel Politicae, vel denique scientiae cujuscunque? B. Non. Nam Theoremata Physicae, quia actiones naturales pleraeque sensum fugiunt; Ethica propter voluntatis humanae inconstantiam; Politica propter Ethicae ignorationem pauca possunt demonstrari. Praeterea, habet Mathematica certa quaedam &indubitata demonstrandi Princiria; qualia sunt Definitiones, Axiomata, Petitiones quae non habet neque Politica, neque Ethica, neque eriam Physica. Quare Mathematicam extra litigia Scepticorum solam eminere rectè dicit. A. Nonne etiam rationis lineae ad lineam, vel cujuslibet magnita dinis ad aliam magnitudinem ἀκειβεία sensum fugit? Potest tamen demonstrari. An non &verae Physicae sua inest veritas, quae vel affirmativè vel negativè enuntiari potest? Nonne litigat cum Mathematicis non minùs quam cum Dogmaticis Sextus Empericus Scepticus? P.