Latin
80
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
distinctionem Rationis Arithmeticae a Ratione Geometrica, Illam esse dicit qua comparantur magnitudines secundum differentiam, &id quidem recte; hanc, secundum quam una est alterius quotupla vel quantupla. B. Quid est illud quantuplum? Latinum certe non est. Boogle A. Ἀπορία λόγων εῆξ Proverbium Graecorum quod Latine sonat, cui haeret oratio tussit, verum est; sed &verum est eos qui dicendo progredi alias nesciunt, necesse aliquando habere nova verba cudere quae nihil signiticant non plus quam tussis.