# Examinatio et emendatio 80-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80-2

distinctionem Rationis Arithmeticae a Ratione Geometrica, Illam esse dicit qua comparantur magnitudines secundum differentiam, & id quidem recte; hanc, secundum quam una est alterius quotupla vel quantupla. B. Quid est illud quantuplum? Latinum certe non est. Boogle A. Ἀπορία λόγων εῆξ Proverbium Graecorum quod Latine sonat, cui haeret oratio tussit, verum est; sed & verum est eos qui dicendo progredi alias nesciunt, necesse aliquando habere nova verba cudere quae nihil signiticant non plus quam tussis.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
