# Examinatio et emendatio 83

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, LIMNNV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/83

Per Lineam minorem metimur majorem; & per superficiem minorem, majorem superficiem; nimirum, unam alteri superponendo. Sed an & rationem majorem superponendo metimur, vel ratio rationi superponi potest? B. Minime. Sed possunt quantitates ipsae quarum ratio quaeritur una supra aliam poni, & Rationes ipsae sic comparari; ut fecit Hobbius, Cap. 13. Art. 6. Libri de Corpore, in quo Capite Theoremata El. 5 Euclidis omnia, & nonnulla alia non minus pulchra, breviter & perspicue Demonstravit. A. Si ab illis quae ibi dicta sunt suam hanc rationum Homogeneitatem derivavit recte fecit; id nescivit tamen. Praeterea quod dicit Lineam & Pondus Heterogenea esse, verum est, potest tamen esse, ut eorum quantitates sint Homogeneae; nam ut Lineae ad Lineam ratio in duabus lineis; exhibetur sic etiam eorum ponderum ratio in duabus lineis exhiberi potest Ut enim cubus ad cubum ejusdem materiae duplum, ita est pondus, ad pondus duplum; & ut utrumvis ad suum duplum, ita linea ad lineam duplam Erit ergo ut quantitas ponderis ad longitudinem lineae quae ipsum repraesentat, ita quantitas ponderis dupli ad longitudinem lineae duplae ipsum repraesentantis. Sed pergo. [Si comparetur (inquit) quoad rationem quadripondium & bipondium, Ratio est dupla; si Linea quadrupedalis ad pedalem, Ratio est quadrupla; quae rationes ad invicem comparari possunt, nempe, haec illius dupla est.] Bene se habet. Sed quid si pro quadripondio & bipondio posuisset sex pondo & tripondium; & pro Lineis quadrupedali & pedali lineam 12 pedum & 3 pedum, quomodo argumentum ejus quadrasset? Quomodo (inquam) rationem posteriorem prioris quanta pars esset ostendisset? B. Sic. Si comparatur quoad rationem sex pondo & tripondium ratio est dupla; si linea 12 pedum comparatur cum linea 2 pedum oritur ratio sextupla Quae rationes comparari possunt, nempe haec illius erit tripla. A. Quid ita? rationem Ba ad a triplam esse censes rationis 6 ad 3? B. Video. Nam ratio 26 ad 2 est tripla rationis 6 ad 3; sed fraudi illi & mihi fuit, quod in exemplo Wallisiano tum quantitates, tum rationes altera alterius dupla est; id quod contingit in progressione per diipladuplationem sola, aliâs non item. Sed miror cur hic dicit rationem 4 ad 1 duplam esse rationis 2 ad 1, cum ipse in Elencho multis & malis verbis contendat rationem illam dicendam esse non duplam, sed duplicatam. A. Deinde causam reddens discriminis inter comparationem duarum quantitatum quoad differentiam & comparationem earundem quoad rationem, imperitiam suam ostendit etiam amplius.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
