Latin
LIMNNV
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 84
Unproofread scanNot analysed yet
Nam eum ostendere deberet differentias quantitatum excessuum vel residuorum esse Homogeneas, ostendit tantum ipsa quanta, nempe excessus &residua, esse Homogenea. Nescit enim distinguere inter quantum &quantitatem. Secundo, cum dicat, Vbi autem comparatio fit quoad rationem, quae emerget ratio comparatorum genus non raro deserit, &trausit in genus numerosum, manifestè prodit harum rerum ignorantiam invincibilem. B. Invincibilem? A. Talem, inquam, quae a nullius hominis alterius ignorantia superari potest. Comparatio (inquit) non raro relinquit comparatorum genus. Concedit ergo quod relinquit comparatorum genus aliquando. Sunt ergo comparatio &comparatum aliquando Homogenea. Praeclarè pro gradu doctorali &officio Professoris Geometriae. B. Vide quaeso (omissis quae ille erravit) an ego sensum tuum de hac re satis capiam. Videris enim tu sentire Rationem Rationi, Geometricam Geometricae, &Rationem Rationi, Arithmeticam Arithmeticae homogeneam esse. A. Ita. B. Et Rationem Geometricam Arithmeticae Heterogeneam. A. Etiam. B. Et in quantis, lineam lineae, superficiem superficiei, &solidum