# Examinatio et emendatio 84-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, LIMNNV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2

solido Homogenea; sed altera alteris Heterogenea. A. Nimirum, sic sentiunt omnes? B. Sed quantitatem (in abstracto) cujuscunque rei quantitati (in abstracto) cujuslibet alterius rei, Homogeneam esse, ideoque linearum, Superficierum, Solidorum, Temporis, Motus, Vis, Ponderis, Roboris, Resistentiae quantitates esse Homogeneas, etsi ipsae res sint Heterogenea Item, loquendo de iisdem rebus pluraliter, quantitates plurium linearum, superficierum, solidorum, emporum motuum, virium ponderum, resistentiarum esse Homogeneas, tum inter se tum etiam Numero; Numerum autem non esse quantitatem, sed quantitates vel quanta, vel plura quaecunque. Nonne ita est? A. Ita profecto arbitror. B. Et ego; nam clarè & accuratissime quod res est, eloquutus esA. Quid autem volunt ista postrema verba Et transit in genus Numerosum? B. Valent illa forte in homine Mathematico, idem quod tussis in Oratore. A. Sed vide id quod sequitur; primo an sit verum; secundo, an consentaneum illis quae alias dicere solitus est. Verba haec sunt, Et quidem cum duplumo dimidium, triplum & triens perinde pro Rationum nominibus habenda sint, dimidii autem & trientis notae; numeris (fractis) accenseantur, quidui & dupli, tripli notae ½ 3vel 2. 3?

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
