# Examinatio et emendatio 87

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87

DIALOGUS QUARTUS Etiam hodiernus nobis sermo totus fere erit de rationibus. Capite praefente de rationum agit compositione, prout definitur ab Euclide (El. 6. Def. ult) Ratio ex rationibus componi dicitur quando rationum quantitates inter se multiplicatae efficiunt aliquam rationem. In Graeco τινὰ λέγεν. Sic enim invenio in libro cujusdam Anonymi edita centesimo ab hunc anno in quo sunt definitiones & propositiones Eutlidis omnes Graece scriptae. Wallisii liber ut videtur loco hujus definitionis hanc habet quando rationum quantitates inter se multiplicatae aliquas effecerint. Quae duae lectiones sensu nihil differunt. Nam si duo termini unius rationis multiplicentur in duos terminos alterius rationis (id est, Antecedens in Antecedentem, & Consequens in Consequentem! orietur ratio ex duabus illis rationibus composita; vel quod idem est, orientur duae quantitates quarum ratio aequatur duabus illis rationibus simul sumptis. Itaque, compositio rationum est. rationum (unius ad alteram) Additio, ut supra ostensum est. Quare compositio rationum de qua hic loquitur Exclides, est ipsissima rationum unius ad alteram AdditioB. Manifestissime. Additio tamen haec per multiplicationem perficitur. A: Verum. At non per multiplicationem rationum, sed per multiplicationem terminorum, termini autem non sunt Rationes id est Relationes sed Correlata, quas Euclides hic appellat Rationum quantitates. B. Ita est. A. At Wallisius haec non intelligit, ut per proxima ejus verba manifeste apparebit; sunt autem haec, (Quid per rationum quantitates intelligit Euclides non inter interpretes convenit: num scilicet ipsos terminos; num quod ex eorum comparatione provenit.] Quae proveniunt inde nempe, a multiplicatione terminorum in terminos, habent quidem rationem ex propositis rationibus compositam, termini autem rationum. componendarum esse non possunt. B. Profecto Exclidem hoc loco Professor noster non intellexit. Neque (credo) Authorem ullum vidit qui quantitates rationum eo modo interpretatus sit.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
