Latin
DIALOGUS QUARTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
autem inter imum &quintum toni duo &semitonium: inter quintum &octavum, tonus &semitonium, &summus tonus duplo acutior est quam imus. A. Quomodo autem conveniunt haec cum compositione rationis sesquialterae &sesquitertiae ad faciendam rationem duplam? B. Nescio nisi rationum apud Musicos &Geometras diversa sit computatio. A. Videri vult scriptor hic omnium artium peritus esse cum sit omnium quidem artium imperitus, duarum autem; quas profitetur, Theologiae &Geometriae imperitissimus.