# Examinatio et emendatio 88-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88-2

autem inter imum & quintum toni duo & semitonium: inter quintum & octavum, tonus & semitonium, & summus tonus duplo acutior est quam imus. A. Quomodo autem conveniunt haec cum compositione rationis sesquialterae & sesquitertiae ad faciendam rationem duplam? B. Nescio nisi rationum apud Musicos & Geometras diversa sit computatio. A. Videri vult scriptor hic omnium artium peritus esse cum sit omnium quidem artium imperitus, duarum autem; quas profitetur, Theologiae & Geometriae imperitissimus.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
