Latin
DIALOGUS QUARTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 94
Unproofread scanNot analysed yet
Verba haec sunt Cest autem ea quam superiore capite tradidimus regula (de terminis remotioribus intermediis quasi persaltum inveniendis) maximi quidem momenti Regula; non tamen ob eum quem jam ostendimus illius usum, quam ob insigniora quae inde defluxerunt commoda. Ex hoc enim fundamento dependet Mirificum illud Logarithmorum Inventum. Nae ille Nepperi inventoris &Briggii Logarithmorum inventorum excultoris, clarissimis ingeniis non multum tribuit, qui principium tam facile inventionis assignat quam est ex datis primis terminis progressionis inventio ulteriorum. Praeterea, quod per eam Regulam inveniri patet Logarithmos terminorum intermediorum falsum est. Nam e contrario qui hac utuntur regula non Logarithmos per terminos progressionis, sed terminos progressionis inquirunt per Logarithmos datos, nimirum, per potestatum ascendentium indices Arithmetice Proportionales? B. Unde ergo illi in mentem venire potuit tam insigne inventum. A. Observaverat ille inter duas quantitates extremas (cum mediae interponi possint tum Geometricae tum Arithmeticae numero infinitae) quanto plures interponuntur, tanto minus Geometricas &Arithmecas inter se differre. Inde (nec aliunde) venit ei in mentem, quod valde multis mediis interpositis in Ratione Geometrica, totidemque in Ratione Arithmetica, alterae ab alteris non differunt nisi in notis numericis a prima adeo remotis, ut postremae (retentis prioribus) sine damno calculi possint negligi, &per consequens, ea quae per Multiplicationem &Divisionem solebant supputari, per Additionem &Substractionem satis accurate expediri. Quae deinceps scribit Wallius de Logarithmorum usu pauca sunt &transcripta ex initio libri de Logarithmis editi a Briggio. B. Videamus jam ea quae continentur in Capite 33 de Progressione Geometrica per symbola. A, Toto hoc Capite difficultas praeter eam quam faciunt ipsa symbola fere nulla est. Itaque unius tantum Theorematis demonstrationem examinabimus, in qua regulam demonstrare conatur qua vulgò utuntur qui quaerunt summam Progressionis Geometricae datae. Ait ergo ad Art. 68, Si terminus maximus in communem rationem ducatur; &ex producto auferatur terminus minimus, residuumque per rationem communem unitate minutam dividatur, quotiens exhibet totiùs progressiURAZS. onis summam; hoc est B. Ita. Nam U, est terminus Ultimus: R communis multiplicans A terminus minimus. A. Pergamus. [Quis (inquit) hanc primus invenerit regulam plane ignoro, &quidem utut ea plerique utantur, non memini tamen me illam uspiam demonstratam vidisse; cum tamen vel maxime demonstratione indigeat. Nobis ergo hanc libuit demonstrationem comminisci. B. Lege demonstrationem ipsam. A. onamus (inquit) numerum terminorum Adeoque A RIZARA. Et dividenda proponatur ARa –A per R– 1. Cum