Latin
DIALOGUS QUARTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 96
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc Euclides in lineis, VVallisius in numeris demonstrat. A. Quid opus erat? Nam numerorum rationes omnes accommodari possu Lineis, quanquam contra non omnes rationes linearum competant numeris. Sunt enim lineae multae inter se incommensurabiles, numeri autem incommensurabiles esse non possunt. Sed videamus ipsam Demonstrationem. Capite 32, quo amandamur nihil est quod eo respicit. B. Quaere in Cap. 33, quod totum est de continuè proportionalibus. Lege prop. 21. A. (Continue proportionalium, si duorum quorumvis rectangulum per terminum primum dividatur, prodibit terminus, cujus index sive distantia a primo aequatur illorum indicibus simul sumptis. Quod verum est. Dum autem propositionem ejus hanc 21 percurro; intelligo quid significant symbola prop. 68. ejusdem Capitis. Nam R) AR. (AR: hoc significant, quod diviso numero qui fit ex A in 4 &eproducto AR multiplicato per potestatem cujus index est 4, quotiens erit factum ex A R in potestatem cujus index est 3. Quod non negatur. Sed hoccine est demonstrare, nimirum rem ita obscure enuntiare ut a nemine intelligi possit nisi qui non modo illius norit symbola sed etiam methodo naturali idem potest demonstrare? B. Etsi propositionem hanc veram esse ex tua perspexi demonstratione, nescio tamen an illius demonstratio sit legitima. Lego enim symbolica ista ut pueri Homerum, quibus ad singula vocabuia adeundum est Lexicon. Illud autem AR4 ne in Lexico quidem est. A. Sit quidem vera demonstratio; at quomodo transferri potest ad proportionales quae nec continuae sunt, nec in eadem serie continuarum, quales sunt 2. 4:: 3. 6. vel 3. 9. :4. 12. ubi distantiis &indicibus locus non est? Nondum ergo propositionem illam Eucl. 6. 16. demonstravit. B. Redeamus ad Cap. 35. unde frustra digressi sumus. A. Imo transiliamus &illud &proximum illi 36. Credo enim Elementum quintum ex Hypothesi quam ille assumpsit aut recte demonstratum esse, aut si vitium aliquod irrepserit (praeter ipsam scriptionem symbolicam) non illius imperitiae, sed Typographo vel transcriptori tribuendum esse. Est autem Cap. 36. ejusdem Capitis 35 Brachystenographia. A. Caput 37 unicum habet problema hoc, datis tribus proportionalibus invenire quartum; quae est regula aurea. Cujus constructio haec est, tertius multiplicetur per secundum, &productus dividatur per primum. Quae vera &vulgo recepta est, Demonstrans autem sumit (quod Capite 25 loco definitionis nullo jure habuit) ubi quotientes sunt aequales, ibi rationes sunt eaedem, &ubi quotiens major est ibi major ratio, ubi minor, minor. B. Si sint duo quotientes aequales, exempli causa, numero 4 (qui est quotiens divisi 20 per 5) aequalis sit 4 (quotiens divisi 12 per 3) dicit ergo 4 ad 4 esse in eadem ratione; quod non intelligo, nam aliquid deest.