# Examinatio et emendatio 97

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/97

Forte hoc vult, eandem esse rationem 20 ad 5, & 12 ad 33 vel3 A. Impropriè quidem loquutus est, verum autem est quod demonPostquam enim dixisset, cum sit A. a:: B. A. strare voluit, nec fecit, Quod nondum constat, sed erat prius desubjungit, hoc est monstrandum. Argumentatio ex concessa Hypothesi satis procedit. Sed demonstratio non est. B. Regula Aurea quomodo aliter demonstrari potest? A. Eo modo quo demonstratur ab Euclide Elem. 9. 19. Vel sic; numeri plani sunt rectangula sub rectas quarum partes aliquotae numerantur. In duobus autem rectangulis aequalibus, ut latus unum primi ad latus unum secundi, ita latus reliquum secundi ad latus reliquum primi. Quare in numeris planis aequalibus est ut factor unus primi ad factorum utrumvis secundi, ita coefficiens secundi ad coefficientem primi. Si dentur ergo tres numeri A, B, C, & quaeratur D, quia factus ex A in D aequalis est facto ex B in C, divisoque AD per A proveniet D, etiam diviso BC per A, proveniet idem D; quae est Regulae Aureae denionstratio naturalis. Nullus enim numerus rerum aequalium (quales sunt partes aliquotae) multiplicatus per numerum, producit numerum alium quam numerum rerum numeraturum, propterea quod ratio aequalitatis (cum ipsa non sit quantitas) non addit neque detrahit quantitati rationum quam habent ipsi numeri. B. Satis clarè. Sed putaram potuisse fieri aliquanto brevius. A. Nescio, nec credo; melius est autem quod probandum susceperis pluribus verbis manifeste demonstrare, quam paucioribus non demonstrare. Sequitur Aureae Regulae Praxis, id est, exempla operationis vulgaria. Deinde exemplum aliud ubi quaeritur quota hora sit! Athenis quando est Oxoniae octava, cujus praxis nulla esse potest, nisi iis qui sciunt doctrinam Sphaerae & Circulorum quos in illa finxerunt Astronomi. li vero nulli sunt qui non regulam hanc ante didicerunt. Non erat ergo Arithmetici hoc docere, cujus est omnia docere abstractè a rebus numeratis, id est, universaliter. Deinde quod monitum lectorem voluit ne quando fraudi sit, quod ea tanquam proportionalia habeantur quae proportionalia non sunt, ad Arithmeticam non pertinet, sed ad Philosophiam, ut ex suo ipsius exemplo est manifestum, Posito (inquit) quod pondus gravitate sua motum duobus temporis momentis 20 pedes descendat; quaeratur quot pedes descensurum sit momentis 10. Si fiat multiplicatio numeri tertii per secundum, atque divisio producti per primum, prodibit quartus IO0. At ille numerus quaesito non satisfacit. B.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
