Latin
DIALOGUS QUARTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 98
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne ergo Regulae Aureae definitio tradita initio hujus Capitis salsa est? A. Minime. Sed numerus qui in una quaestione secundus est, in alia debet fortasse esse tertius. Praeterea, quaeritur aliquando, datis tribus numeris, quis sit ad tertium in ratione primi ad secundum duplicata vel triplicata, pro ratione rerum numeratarum, ut in hac ipsa quaestione, ubi gravia non percurrunt spatia in eadem ratione, sed in duplicata momentorum temporis; ut a Galileo demonstratum est in Dialogis de motu; id quod Wallisius nesciit. Qua ratione descendunt gravia, vel fluida e vase effluunt, non est Arithmetici docere, sed Physici. B. Sed qui obiter Physicum Theorema docet Arithmeticus, an culpandus est? A. Non. Parergon est si doceat; sin libro Arithmetico inserat, neque demonstrat neque conetur demonstrare (quod fecit ille) ineptum est. Quae sequitur per tres paginas est praecedentium symbolica scriptio. Deinde ostendit quomodo multiplicari (in Regulae Aureae operatione) possint inter se duae quantitates Heterogeneae, vel una per alteram dividi possit; puta quomodo pondus in lineam multiplicari, vel per eam dividi possit; dicitque utrumque fieri per reductionem utriusque quantitatis ad numeros; &quidem rectèB. Sed nonne fieri potest etiam per reductionem ad lineas, cum ipsi numeri ad lineas reduci possint? Praeterea fieri potest ut pondus ponderi sit incommensurabile. Tunc autem reduci ad numeros non possunt, ad lineas possunt. A. Commodiùs certè reducuntur ad lineas. Sed ille quanquam non satis, non male tamen fecit. B. At ille Hobbium, quia rationem ponderum &linearum mediantibus lineis permutavit acerrime increpat in Elencho. A. Tanto ille nequior. Venimus jam ad Auream Regulam Inversam sive Reciprocam quam docet Cap. 38. Ubi expositis (inquit) tribus quantitatibus quaeritur quarta reciproce proportiona is. Demonstrationem Regulae hujus deducit ab eo quod in rectangulis aequalibus latera sunt reciprocè proportionalia. Quod quidem rectè fecit, sed necessario. Fateatur ergo hic, quod negavit ante, Arithmeticam a Geometria, non contra, Geometriam ab Arithmetica dependere. Caetera transeo cum sint trita, Sequitur Cap. 30. de Aurea Regula composita, quam primò per duas operationes, deinde per unicam absolvit, sed non demonstrat. Nam ratiocinatio ejus ex eo dependet, quod regula composita ea est, qua datis quinque numeris invenitur sextus, ad quem ita se habeat tertius, ut factus ex compositione rationum primi ad tertium sibi cognominem: &secundi ad quartum sibi quoque cogneminem. Ratio enim effectuum componitur ex rationibus causarum singularum unius ad singulas causas alterius ejusdem generis, ut hominum ad homines, &mensium ad menses. Itaque ut exemplo utar quod ipse adfert, si 4 Academici in 3 mensibus expendant 20 libras; quot libras expendent Academici 6 in mensibus 12. Numeri dati sunt quinque. 4 Acad.