Latin
DIALOGUS QUARTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
(quantacunque sit) ignorantiam; sed falsa corrigentibus liceat vera investigare. Fractionem mox laboriose definit esse qua unius integri pars indicatur, quae ad totum illam rationem habet quam habet fractionis Numerator ad Denomiuatorem. B: Male hoc. Ni enim cognitum prius sit quid sit fractio, cognosci non potest quid sit Numerator, aut Denomiuator fractionis. A. Poterat breviùs veriùs &pleniùs naturam fractionis explicasse sic, Fractio est numerus partium. Propria quidem uuius; impropria vero plurium quam unius. B. Accuratè. A.