# Examinatio et emendatio 99-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99-2

(quantacunque sit) ignorantiam; sed falsa corrigentibus liceat vera investigare. Fractionem mox laboriose definit esse qua unius integri pars indicatur, quae ad totum illam rationem habet quam habet fractionis Numerator ad Denomiuatorem. B: Male hoc. Ni enim cognitum prius sit quid sit fractio, cognosci non potest quid sit Numerator, aut Denomiuator fractionis. A. Poterat breviùs veriùs & pleniùs naturam fractionis explicasse sic, Fractio est numerus partium. Propria quidem uuius; impropria vero plurium quam unius. B. Accuratè. A.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
