# Examinatio et emendatio 99

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99

6 Acad 3 menses. 12 menses. 20 Lib. Scribantur ergo 1/2 12/2 Ratio jam quae oritur ex compositione rationum 4 ad 6 & 3 ad 12 est ratio 12 ad 72. Quare ut 12 ad 72 ita est 20 ad quaesitum. Multiplicatis ergo 72 per 20 fit 1440, qui divisus per 12 dat quaesitum 120. Caput 40 de regula societatis, nihil habet in neutram partem singulare; itaque transiliri potest. In Capite 41, ubi tractat de numeris fractis, noto primo haec verba, supponit Arithmetica unitatem, sive unum, numerorum primum esse, quod est falsum. Supponit hoc Vallisius, non supponit Arithmetica; nam unitatem Euclides numerum esse negat. Sed quaestio haec non magis ad Arithmeticorum quam ad vulgi cognitionem pertinet. Et quid de ea sentiendum sit a nobis satis disputatum est supra ad Cap. 4. Secundo, verba haec, (Vnum aliquod in partes dirimendum vero aliquo numero designari non potest.] Nam & hoc falsum est; quia tres quartae partes unius cujuslibet rei non minus verus est numerus quam tres quartae partes unius octonarii. Et simpliciter tres partes sunt aequè verus numerus ac tria tota. Sed pro veris numeris haberi (inquit) non solent. Neque hoc concedo B. Sed probat ex eo quod sub numeri appellatione apud Euclidem non censentur. A. Quia numerus hominum sub appellatione numeri apud Euclidem non censetur, ideone sequitur quod numerus hominum non est numerus? Cur autem numerus hominum magis est numerus, quam numerus partium unius hominis? B. Nescio, sed perge. A. Hoc quoque animadversione dignum est. Quod dicit Cex imperfecta & impossibili radicum extractione oriri numeros surdos V 3. V. Numerus enim nullus est qui non est in progressionis hujus Arithmeticae serie 1, 2, 3, &c, si continuetur quantum potest. B. Nihil manifestius. Sed ignosce. A. Quidni? Condonamus ei non modo hanansed omnem ejus

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
