# Insectorum theatrum 100.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 100.1 to 100.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/100.1

Alas habet quot pedes, quarum exteriores lividae, extremis fimbrijs ex fusco subluteis, interiores ex fusco flavescentes. Alae externae, cum ad corpus tegendum conjunguntur, adeo sunt contiguae, ut vix aut ne vix illarum contactum videre queas. Tardivola est musca, nec diu in volatu durat: triduo à prima luce expirat: inter maluas & vrticas vitam agit: hanc Petropoli Anglorum invenimus anno 82. testesque rei veritatis habemus perhonestos ac omni exceptione majores, haec Pennius. In floribus, vel potius florum calicibus herbae illius quae Ben album à plurimis vocatur, latent muscae quaedam florivorae, exiguae, nescio an ibidem ortae, an aliundè transvolantes. Videntur ob loci teporem & pastum eò considere, ut ab eruditissimo suo amico Doctore Brouno Pennius se admonitum fatetur. Bibionem item hac classe censere placuit, quia vino, id est, depurato uvae succo (unde & orta est) nutritur. Illyrice Vinis robale. Germ. Wein Worm. Anglicè Wine Flye vocatur. Cardanus muscilionem, Scaliger non male Volucellam atque vinulam appellat: nam & abvolat in cellis frequens, & praeter vinum nihil appetit. Explora captam, & nullum ei rostellum inesse credes: aiunt tamen dolia unciali robore confecta ab ijs ita pertundi, ut totum aliquando vinum effundatur. Forte has intellexit Grapalcus, dum sic scriberet: Muscillae, musculae, musciones, in vinaceis per autumnum nascentes, & mustea pocula foedantes, in mensa ad brumam meritò non proveniunt. In occidentalis Angliae urbis cujusdam agro (Tanton vocant) in fructu mali arboris, quem Velin appellant, aestate ad umbilicum mortua, musca reperitur viridis ac splendens: malo enim dissecto musca evolat: ex vermiculo quodam ibidem orto gigni videtur: Amygdalis amaris contusis vel nucibus Graecis illinendae sunt: ubi jam ulcera sunt facta, picem liquidam cum suillâ adipe coctam affundi convenit. Quae ricinos arcent & enecant maximâ ex parte cynomias abigunt. Columella: Prophylacticam verò hominum sapientium, muscarum quoque auxit audacia: nam cum foris, domique essent molestae, nihilque tam servari clam posset à cocis quin adessent hae ibi confestim & edulia corumperent; Melantnium, Sambucum, ebulum laurum, coriandrum, helleborum, buglossum, borraginem, salviam, betam, lysimachiam, origanum, basiliconem, hyoscyamum, staphidem agriam, melissophyllum, rhododaphnen, piper, spondylium, zizania, aconitum in aedibus straverunt, suffixerunt, coxerunt, rebusque muscis placentibus immiscuerunt. Quidam auripigmentum lacte, mulsâ vel sapâ tritum & aspersum obijciunt. De coctum crocodili muscas abigere scribit Rhasis: qui etiam arsenici citrini suffitum cum olibano commendat. Dioscorides calchanti suffitum laudat. Atramentum librarium ex diluto absynthij temperatum, literas à musculis tuetur. Plin.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
