Latin
101.1 to 101.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis Heracliten lapidem in manibus habuerit, etiamsi melle fuerit inunctus, muscae tamen ad illum non advolabunt; hac ratione probatur num sit verus Heraclites, an vero non. Aetius. Regis Cambaiae filium veneno enutritum scripserunt, qui ubi ex ephebis migrasset, adeo venenosus fuit totus, ut muscae primo suctu cutis turgidae interirent. Scaliger. Si musca in oculum involarit, alterum comprimi prodest. Aphrodisaeus in Problem. Si Tabanus vel Asilus (muscae species) Camelos, ut fit in Arabia, afflixerint, cetorum &omnium piscium adipe eas inunge, &statim avolabunt. Plinius. Solion in Geoponicis lauri baccarum decoctum jumentis aspergi jubet, &utrosque per naturalem quandam antipathiam subito abituros affirmat. Si verò ab Asilo jumenta fuerint jam percussa, cerussa ex aqua obline. Tabani moriuntur (inquit Ponzettus) quando proponitur ijs oleum decoctionis scyncorum tritorum cum axungia porci, &farina fuliginis. Quinetiam noctu ad pastum ducantur boves, ducentibus astris, interdiu septis clauduntur, frondibus substratis, ut meliùs &molliùs conquiescant. Virgil. Vel ad nemora condensa ducantur, ubi propter visus hebetudinem liberè non volitent, Plura contra muscas Ruellius in Hippocratem, Apollonius &Brixtus. Nunc quomodo Dei quoque justitiam exequuntur, paucis scribamus. Insignem illum muscarum exercitum nulla conticescet aetas, quo summus ille coeli terraeque Polemarchus Pharaonis olim atque Aegytiorum in Israclitas furorem cum πληεοκαρδία junctum correxit. Sed nihilominus ad sanam mentem non redijt improbus hypocrita, sed peccatorum coeno, sine sensu omni volutatus, graviora deinde supplicia invitavit. Et superbum illum nepotulum alato quadrupede in coelos usque volantem, invisum à love oestro disiectum perhibent. Herculem item, quamvis fortissimum, à muscis ferè devictum narrant Poëtae. Tempore Regis Rivalli, quo morum corruptela &noxa Britanniam infecerat, sanguinei caelitus imbres defluxerunt, ijsque exarescentibus è sanguineo veluti seminio muscas venenatas prodijsse Annales memorant, unico solo morsu lethiferas. Nicolaus Albanepolitanus Anglus, ad Cathedram Romani pontificis electus anno 1154. Hadriani Quarti nomen obtinuit, advolante in os ejus muscâ, praecluso spiritu diem obijt. Vrspergensis. Alij haustu aquae, in qua musca submergebatur enecatum tradunt, atque hoc justo Dei judicio dum fulmine Tarpeio Fredericum Caesarem (cognomento Barbarossam, vel Aenobarbam) feriret, ac Italiae contra eum Principes incenderet. Nauclerus ex Ioanne Cremonensi. Refert item vetus scriptor muscarum veluti colluviem Iuliani Apostatae exercitum afflixisse, &Megarenses à sedibus per illos pulsos author est Grillus. Anno 1348, muscae numerosissimae de coelo lapsae incredibilem faetorem putredinemque in oriente concitarunt. Secuta pestis populum ita penè omnem exhausit, ut vix decimus hominum superesset. Anno domini 1091.