# Insectorum theatrum 101.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 101.5 to 101.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/101.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/101.5

muscarum ignotarum maxima copia per multas regiones volitavit, atque herbas, arbores, jumenta, homines variè punivit. Cranzius. Anno 1143. Muscae vulgaribus aequales sed corpore diductiore, infinito numero aërem sic occuparunt, ut per multa miliaria Solis lucem eriperent, omniaque turbarent. Vrspergensis. Anno 1285. Carolo Gallorum Rege exercitum in Hispaniam ducente, ac cum Petro Aragonum Rege bellum gerente, exercitus grandium muscarum, varij coloris in Gallos impetum faciens, promuscide non secus quàm gladijs eos occiderunt. Marineus Siculus lib. 11. de Hispa. reg. Anno 1578. circa medium Augustum in Brumbiensis templi fastidio ingens quasi examen muscarum quotannis etiamnum considere atque maximo inter volandum ,doctrinae, fragore tecto minari, retulit Pennio Timotheus Brightus, medicus virtutisque nomine apud nos non incelebris. Huc quoque pertinet quod à Strabone lib. Georgr. 3. memoriae mandatum est: Romanis saepe pestem ex multitudine muscarum contingere solere, adeò ut quosdam constituere cogerentur muscarum aucupes, qui secundum mensuram praedae mercedem acciperent.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
