Latin
102
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
vocarunt, quia forte pueris, indoctis, gentibus terrori sint. Christianos autem &verum rerum Creatorem fatentes, ne tantillum moveant. Alius item usus muscarum perhibetur. Nam apud quosdam cautum memorat in Artaxerxe Plutarchus, ut quisquis per audaciam legum placita risui &cachinne haberet, diebus viginti in Archiuo vinctus cyphone perseveraret, ut nudus melle &lacte delibutus muscis apibusque pabulo esset: elapsis deinde dictis diebus, muliebri indutus veste, de monte praeceps deturbabatur. Quo Plutarchi loco (pace interpretis dixerim) pro vinctus cyphone, unctus cyphi legissem; est enim thymiamatis compositio (ut idem Plutarchus ait, &Dioscorides docet) ex melle, vino, &uua passa, alijsque rebus muscarum genti gratissimis concinnata. Hujus supplicij quoque meminit Suidas in EpicuroErat etiam majoribus supplicij genus, quod scapharum supplicium appellabant. Laesae enim legum majestatis convictus, intra duas scaphas claudebatur, capite, manibus, pedibusque extra propendulis: pro potu mel cum lacte infundebatur; quibus item caput &facies fuit aspersa; deinde ad solem conversus, muscarum infestantium numerum allexit, atque ipse interim intus earum vermibus scaturiens tardè computruit. Quae quidem severitatis exempla, ut veteres in noxios &improbos homines ostenderunt, ita contrà Hispani, in Indijs, insontes plurimos nudos pro gentis more melle inunctos aedibus arcent, &foris in muscarum longè atrocissimarum pabulum exponunt. Sed haec Neme sis responderit, quae facinorosis à tergo imminet; imò singulis momentis adesse videtur. Vitimus denique muscarum usus (&is quidem non contemnendus) apparet, ut cum ipsarum nullae hyemem transeant, imo quaedam dieculam non supersint, fragilitatis nostrae saepius recordemur, vitaeque hujus caducae incertitudinis, quae licet conquisitissimis epulis, mollissimâ veste, modis medijsque praestantissimis aliquandiu colitur; tamen cum spectatissimè floret, celerrimè marcescat, &cum muscis autumnum, nedum quidem hyemem, vix ferat; ἐπώμερον sumus Pindari iudicio, &umbrae somnium: &cum muscis ipsis, imo plusquam muscae ἀκόμορο: illarum enim caducissima diem vivit, nostri aliquot faetus vix quartam horulae partem aliquando attingunt. Abi igitur Tyranne quisquis es; leges pro arbitrio condito; pios affligito, audaciam viribus adjicito; omnia turbato, scortis Genioque indulgeto: Tandem ἀπομύιος ille Iupiter muscas arcebit, et te exanimem redditum varijs post mortem poenis exercebit.