# Insectorum theatrum 106-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106-2

rupto cortice, evolant, ut magna ex parte pedem vel pennam post se relinquant. Ex granulis grossorum gigni eos ex eo argumentum peti potest, quod granorum illa expertia reperiantur. κνi (à nonnullis σκνιτι) ἀπὸ τοῦ κνίβιν dictus (vel. licat enim homines, & mordendo pruritum excitat,) culicellus est, Conopi similis, qui licet fico insidendo ψις videatur, ἄνονται δὲ μάλιστα ἐν τῇ δρυι (utor Theophrasti verbis) καὶ δοκοῦσι ἐκ τῆς γλυκνης ὑγρότητος τῆς ὑπὸ τὸν ολοιὸν συνισταμένης. Quem locum Plinius sic quasi interpretatur. Sunt & culicum genera aliquibus arboribus molesta, ut glandibus, qui videntur ex humore dulci nati subdito corticibus. Culices item κντα Theophrastus vocat, quotquot ζωοποιὸς natura in ulmo, napo, rapis, polio, lentisco, Terebintho, alijsque arboribus, vel cum vel sine putrefactione progignit. Hos vel similes, sed nonnihil majores, Cursius lib. 13. hortensium juglandium non minimam esse pestem affirmat, & a Lugdunensibus Bordellas appellari. Galeri judicio τες ὀρθαλμὸς πνακπέλων διεσθιονται. Humor ulmi folijs aut potius vesicis prima germinatione inclusus, si aruerit in κει τὰς mutatur. Alias in Autumno fert Canchryes vocatas, multas, minutas atque nigras. Symphorianus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
