Latin
108.5 to 108.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 108.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam illa cossis vescitur, non culicibus, quos rostro ex arboribus tabo marcescentibus evellit. Fraudi illi fuit nominis amphibologia; quippe tam illi vermes quàm Culices Graecis wie dicuntur. Si qua autem avis fuerit, νυκτερὴν proculdubio esse contenderem, quae κωνωποθῆρας Hesichio &Varino appellatur. Psenes dicti culices, ficubus maturitatem conciliant, lacteum humorem absumendo, Solisque radios secum unà insinuando: ideoque in ficetis caprifico aluntur, ut inde flatu e volantes, in ficus ferantur. Plin. Ex quibus Plinij verbis constat, Caprificationem nihil aliud esse, quàm rationem quandam perficiendi, ut culices è grossis nati ad ficus advolent, humoreque earum lacteo absumpto ad maturitatem perducant: id autem solet fieri duobus modis; aut enim circa ficeta ita solebant disponi caprifici, ut ventorum flatu culices è grossis prognati ad ficus ferrentur; aut grossi aliunde petiti, &colligati in arborem injiciebantur, &propterea bestiolam scarabeo similem, quam Graeci κέραμβον appellant, voce sua culices abigentem, &deprehensis vescentem, ficitores arcere solent &enecare. Videntur etiam Culices eò nobis vatum vulgo pluris esse debere, quòd dierum tempestates nullâ quaestus causa praedicunt, idque certiùs multò &veriùs, quàm qui ex Apollinis tripode natos sese jactitant, atque in Cumanae nutricatu diu habitos. Nam si ii divergente sole colluserint in Aprico, calores praesagiunt; si in umbra, pluvias tepidas &mites; si vero una acriter praetereuntes pupugerint, frigidam tempestarem, &valde pluviosam expecta. Quando è Galla vel pomo quercino circa festum Michaelis culex eruperit, bellum hostile praenuntiat; si araneus, caritatem, si vermis, fertilitatem. Mizald. Si quis aquam in monte vel valle invenire cupiat, observet (inquit Paxanus in Geopon:) solem exorientem, &ubi culices (ὥσπερ δικίδας) sese trabis instar contorquentes viderit, ibi subesse aquam portendunt.