Latin
109.5 to 109.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 109.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
nisi forte vapor illius rei eos perdat anhelitum auferens, (ut saepe fit,) cujus non substantia enutriens alere possit. Apollonius Tyaneus (ut Tzetzes chil. 2. scriptum reliquit) effecit, ne Antiochiam, &Byzantium civitates ullus culex vivus intraret. Caeterum cum non liquet rei modus, liquescet fides. Graeci tentorium quoddam &velum retiforme excogitarunt, lineum, laneum bombycinum, sericumve, quo triclinijs lectisque circumsuso, culicum aditus vitabant. Nostrates palustricolae minoris sumptus, sed paris utilitatis conopęum primi omnium (quod legam) invenerunt, &Fencanapy, id est, palustre conopęum vocant, stercus nempe bovi num patulum, planum, semiaridum &duriusculum, vel potius plura stercora filo ad imum lectum suspendunt. Cujus odore illecti, atque succo, totam noctem oppido repleti culices, homines mittunt illaesos, somnumque dulcem, magni laboris mercedem, non interpellant. Muscario interdiu pavonino vel ex alijs rebus contexto abiguntur, nisi numerosi fuerint &valde pusilli, tum enim inuitis flabellis in oculos, aures, nares, atque os ipsum involant, majoresque animos sumentes acerbius affligunt.