# Insectorum theatrum 111

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/111

Florentibus maluis maxime abundant, ex cujus floribus proboscide involuta rorem succumque dulcem exugunt, ad corporis refectionem, Liber de natura rerum de Papilionem coitu ortuque loquitur in hunc modum: Papiliones post Augustum coeunt; à coitu statim masculus moritur: ex eorum stercore vermes proveniunt. Caeterùm horridiora haec omnia sunt, quàm ut imitentur veritatem. Nam mense Maio, Iulio, potissimum coeunt; neque à coitu statim masculus ullus moritur, nisi ex eo Papilionum genere unde sericifices illae erucae (Bombyces dictae) proveniunt. Denique quae stercora putavit, ova sunt, è quibus non vermes sed multiplices eruculae oriuntur, e quarum vicissim capsulis papiliones. Species tot Papilionum videntur quot Erucarum: è quarum quaeque aurelijs proficiscuntur. Differunt autem hae omnes, quod aliae potissimum noctu volant, Phalaenae dictae: aliae verò interdiu, ἡμερουσιοι vel diurnae nominatae. Φάλαινα Rhodium atque Cyprium est vocabulum. Sic enim illi (ut Nicandri scholiastes testatur) animalculum (παρὰ τὸεῖς ρῶς ἄλλεσθαι) ad lucernas advolans appellant. Turnebus ex Nicolao, & Lycophrone, ἐάλιν. pro phalena accipi: à quibus quod candelas alarum motu atque impetu saepe extinguit, κανδυλοσβίστης dicitur: a scabritie & furfure ceu polline quo diffluit, le vocatur: & quia lucis amore in ignem sese earum aliquae praecipitant, pyraustarum nomen obtinuerunt. Sunt qui Phalaenam cicindelam interpretantur; sed minùs rectè: cum cicindelae lucernas neutiquam affectant, sed nocte praesertim illum omnes gaudent. Germanicè ein Leightm ucken, ein licght flugen. Helveticè Flatterschen dicitur. Italice Farfalla, Paviglione & Poveia. Angli Boreales nec non occidentales, Saule, id est, Psychen, Animam appellant; quia (ut stultorum fuit vetus opinio) mortuorum animae non nisi noctu volitant lumen quaerentes. Nicander Phalaenam his verbis describit,

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
