Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 112
Unproofread scanNot analysed yet
Phalaenae non minus lumen amant ac lucem Papiliones: quare hae astro diurno gaudent, sole nimirum; illae vero nocturnis astris, lunâ nempe &stellis, candelarumque lumine, stellarum naturam spendorem &tonum imitante. Phalaenae omnes sunt vel admodum magnae, vel exiguae. Maximae Phal nae venter arenosi admodum coloris est, uti &interna alarum pars. Oculi caerulei videntur; caput vero lividum; inter oculos antennae duae emergunt subfuscae, aquilinum referentes fucum, &nigris transversim lineis funem contortum imitantes. Scapulis veluti pannus quidam adhaeret arenosus, surdus: aquo macula nigra decussatim tracta scapulas finit. Caeterum corpus, si dorsum spectes, cyaneum; si ventrem, arenosi coloris est. Alae duae exteriores permagnae, aquilinas colore aemulantur, maculis albisque orbibus variè distinctae; internae multo sunt minores, atque mellinae, intus furuis strijs, &maculis quibusdam insignes; crura habet lacertosa &valida, furui singula coloris, &in extremo duobus nigris digitis forcipata. Volat magno cum strepitu, &nocte exoculata, quemcunque splendorem ex ligno putrido, squamis piscium alijsue rebus ortum avidè consequitur. Sicut magni Tyranni minorum gentium nobiles devorant &exhauriunt: ita hae nocturnae diurnas Papiliones sub folijs latitantes alis diverberant atque occidunt. Secunda primae magnitudinis Phalaena, ut mole corporis nonnihil superatur: ita primam colorum harmagoge, tono &elegantiâ longe vincit: acsi natura in hac ornanda, pigmentariam suam omnem officinam exhausisset; atque illam primam, Regem Papilionum, id est, fortem, strenuum, nigellum, lentiginosum: hanc vero Reginam, molsem, tenellam, comptam, Vnionibus, gemmisque consitam, opere plumato &Phrygio superbientem fecisset. Corpus lana quasi anserina, nonnihil lę vigatum &hirtum, Martes, vel sabellionis potius pellem mentitur; capite est parvo, oculis magnis prominentibus, antennis plumiformibus quabus, buxeum colorem referentibus.