# Insectorum theatrum 115

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/115

Decima parilem prae se fert magnitudinem, ex albo tota furvescens, nisi quod media alarum extremarum pars puncto admodum albo, oculus vero pupillâ valde nigrâ conspiciatur. Vndecimae caput tuberosum, cornicula exiilia, corpus atque extima alarum pars lutum subactum aemulantur. Aliàs verò alae totae obscurae argenteae fuissent. Duodecima videtur subcinerea, alis nigris quibusdam maculis infectis; oculos item habet nigerrimos, pupilla candida lucentes. Decima tertia antennulas vix ostendit exiguas; toto corpore flavescit, praeter oculos (qui exigui & nigri) atque alas quae albidae videntur. Decima quarta varij coloris videtur, cornicula tuberosa nigra habet, uti & ocellos & pedes. Scapulae albis quinque veluti plumis ornantur. quarum utramque mediam tres nigrae maculae occupant. Alae niveae nigris luteis & caeruleis hic illic maculis pinguntur. Corpus illi nigrocaeruleum, articulatum, & iuxta latera albicans, caudam pro arbitrio exerit vel recondit, mucronatam, subluteam, articulatam: totum corpus pulvere quasi conspersum; aliàs enim corniculorum tuberantium gratiâ in papilionum classem venisset. Ova numerosa ponit, sublutea, ac inter excludendum caudam exilem exerit, ac deinde pro libitu recondit. Decima quinta cornicula duo habet, nigra, exilia, caput atque scapulae hirsute, fusci coloris; collum miniato torque decoratur, femora rubescunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
