Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 118
Unproofread scanNot analysed yet
Alae subluteae nigris multis maculis serpentariam aemulantibus, inficiuntur, superius latis, inferius orbicularibus: fimbria alarum Vespertilionum more dentata &veluti spinosa, nigerrima est tota, quam intùs sex utrinque margaritae positae commendant. 5. Tota est anthracina, nisi quod maculae ex albo rubescentes alarum faciem adornant. 6. Corpore &antennis nigerrima, oculos albos obtinuit. Alae illi subtus coracinae; extrà aureis villis, atque maculis conspicuae, quibus vicissim lati clavi, nigri coloris, &argenteo quasi filo transfixi, adhaerescunt: extimas quoque alas, maeander quidam ornat nigerrimus, auro subtus fuso, &quasi striatim acu picto. 7. Laticornis corpus nigrum canescens, nescio an dedeocri sit magis quam decori. Alarum primordia, rubent; reliqua flavescit pars: utramque vero partem nigrae tesserae laminatim positae inficiunt, quarum extremitas lineâ unâ aureâ splendescit. 8. Quatuor cornicula habet racemosa, cinerea; duo autem praelonga, &extremitate latiora: corpus clli quale septimae alas subcinereas obtinet, nigro tesserulatas, &circa extimam oram guttis ejusdem Hioloris aequaliterpictas. 9. Caput, oculi, antennae, corpus, internęque alae, arenam illam auriferam repraesentant: scapulae externaeque alae nigrescunt, nisi quod instita quadam nigerrima lineis utrinque cinereis decorata ornantur. 10. Corpus habet luteum. nigris quibusdam guttis à collo ad caudam usque lateribus &dorso insignitum; oculi, antennae, pedes nigerrimi; alae exteriores candidae, sed limbis flavis, clavis angustis nigris, maculis quoque nigris distinctae.