# Insectorum theatrum 118

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/118

Alae subluteae nigris multis maculis serpentariam aemulantibus, inficiuntur, superius latis, inferius orbicularibus: fimbria alarum Vespertilionum more dentata & veluti spinosa, nigerrima est tota, quam intùs sex utrinque margaritae positae commendant. 5. Tota est anthracina, nisi quod maculae ex albo rubescentes alarum faciem adornant. 6. Corpore & antennis nigerrima, oculos albos obtinuit. Alae illi subtus coracinae; extrà aureis villis, atque maculis conspicuae, quibus vicissim lati clavi, nigri coloris, & argenteo quasi filo transfixi, adhaerescunt: extimas quoque alas, maeander quidam ornat nigerrimus, auro subtus fuso, & quasi striatim acu picto. 7. Laticornis corpus nigrum canescens, nescio an dedeocri sit magis quam decori. Alarum primordia, rubent; reliqua flavescit pars: utramque vero partem nigrae tesserae laminatim positae inficiunt, quarum extremitas lineâ unâ aureâ splendescit. 8. Quatuor cornicula habet racemosa, cinerea; duo autem praelonga, & extremitate latiora: corpus clli quale septimae alas subcinereas obtinet, nigro tesserulatas, & circa extimam oram guttis ejusdem Hioloris aequaliterpictas. 9. Caput, oculi, antennae, corpus, internęque alae, arenam illam auriferam repraesentant: scapulae externaeque alae nigrescunt, nisi quod instita quadam nigerrima lineis utrinque cinereis decorata ornantur. 10. Corpus habet luteum. nigris quibusdam guttis à collo ad caudam usque lateribus & dorso insignitum; oculi, antennae, pedes nigerrimi; alae exteriores candidae, sed limbis flavis, clavis angustis nigris, maculis quoque nigris distinctae.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
