# Insectorum theatrum 12

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, Cap. 35. De Lendibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/12

In quas dum beatae memoriae Pennius meliore quodam fato incideret infinitâ per quindecim annos omnium authorum lectione, & summâ Quickelbergij, Clusij, Camerarij, Thomae Kniveti Equitis fratrisque ejus doctißimi Edmundi, Io. Iacobi, Rogerij Brouni, Briti, sed Brucri nostri inprimis, & Petri Turneri nonnullâ benignitate historiam locupletavit. Dolendum illud, immaturâ cum quoque morte abreptum; priusquàm congestam undique materiem disposuisset, & pro hujus operis dignitate conformasset. Hinc enim factum, ut literae ipsius lituris plenae & dubijs characteribus confusae, planè interijssent; nisi ego illas (fermè exposititias) segregassem, & permagnâ pecunae summâ ἐντομοκότρωνα, omnes redemissem. Malui enim de nostris fortunis, quàm de illius aestimatione aliquid detrahi, qui ipsus in Insectorum scripturâ tantum operis, in sculpturâ tot sumptus collocarat. Hujus igitur & Gesneri, Wottonique fragmentis ordine a spositis. additâ orationis luce (quâ Pennius caruit,) historiam terui, & pro meis viribus, (quae scio quàm sunt exiguae) tandem absolvi. Deterrebat me in primis operis difficultas; quoniam Insecta vidi arduae esse explicationis, tum ob materiae ipsius insolentiam, tum majorum hac in parte sublimem quandam vel potiùs resupinam oscitantiam: restiterunt enim primo ipso aditu, & eorum naturam ἐν παρόδω, vel de limine tantùm (quod dicitur) salutârunt. Timebam quoque (id quod fortè accidit,) Ne tam ex quisitae narrationi orationis dignitas deesset; praesertim quùm haerentem hîc Pennium saepius cernerem, atque verborum artifices rariùs adirem. Tenuit me item aliquandiu causarum Insectorum examinatio; quibus incognitis, nec scribi rectè poßit historia, nec ritè concipi. Objurgabant me item amici (idque acriter) Quòd alienae architecturae opus super inducerem crustaceum; tanquam qui in quovis mustaceo laureolam quaererem, & avidiùs quàm par esset, gloriam sitirem. Addebant denique; Quum cuique operi rectè instituto finis aliquis dignus, honestus, & utilis proponi debeat: soli huic animalium imperfectorum neutrum inesse; sed temporis impensarum, laborisque ingens factum dispendium. His remoris veluti ad anchoras alligati, cursu paulisper destitimus; & calamo nunc arrepto, nunc abjecto, variè lusimus; donec hos animi fluctus certae rationes sedarent, & ad velificationem vicißim quasi accenderent. Difficultati operis tentandarum rerum arduarum gloriam opposui: recordatus, quae novem annos inexpugnabilis Troja videbatur, eam decennali tentamine Praefatio. tentamine esse devictam. Stili dignitatem quod attinet, non quàm bellè, sed quàm bene Insectorum naturam proderem, sani judicij homines expensuros perquasum habui: nam utcunque vana plurimorum ingenia affectatam eloquentiam discupiunt, sobrij tamen rerum aestimatores planè respuunt. Causarum ignoran. tiam dilui Theophrasti responso: qui licet earum in plantis nimiâ inquisitione succubuit, historiam nihilominus tam utilem non subticuit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
