# Insectorum theatrum 122

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/122

Praeter magnitudinem parum differt à prima, oculos habet nihilominus nigerrimos atque porrectiores antennas: ubi album colorem vides, ibi melinum sufficito, exceptis illis quasi oculis majoribus juxta finem alarum interiorum positis, quorum pupillam flammeam, semicirculum vero xerampelinum reddere oportet. 3. Non multùm LVO colore abludit, nisi quod internarum alarum exphyses, totaque ipsarum extima lacinia glastiva sit; uti & tres illi spintheres, quos sub isdem amnes uari, metermist concava illarum parte vides depictos. 4. Omnium Regina dici potest; nam extremis alis, veluti adamantes quatuor in pala Hyacinthina radiantes, miras opulentias ostendunt, imò fere adamanti & Hyacintho oculum effodiunt. Lucent enim pulcherrimè (ut Stellae) Scintillasque iricolores circumfundunt: his notis ita dignoscitur, ut reliquum corpus describere (licet varijs pictum coloribus) supervacaneum esset. 5.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
