# Insectorum theatrum 123

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/123

Caput, pedes, cornicula xerampelini coloris obtinet: oculos vero hyacinthinos; dorsum atrocaeruleum videtur, venter subflavus; alae iuxta basim luteo hilari, deinde tristiori nitent: extimas verò partes rubiginosas & inamaena fuscedine nigrescentes, tres luteolae maculae adornant: internis rubigine conspersis duae primae luteae, deinde tres ex luteo pallentes maculae adhęrent. Si autem supinam faciem consideres, alae superiores ex luteo in viridem languescunt, senis octonisve maculis insignes: internae autem leuiter herbidae & virentes, duabus quasi lenticulis albis inficiuntur. Venter vultusque totus subflavus, ex aurelia prodit albicante; fuscis spinulis notatâ. 6. Alae superiores extra nigrescunt, per mediam partem limbo quodam obsoletius rubido currente; extremitates ipsarum panno, guttisque niueis micant, obscuris per ambitum crenulis asperatae; intus antem limbus ille puriorem atque saturiorem exprimit colorem, & juxta radicem caeruleae videntur. Inferiores alae alteram intus, alteram foris faciem ostendunt, foris fuscae sunt totae, excepto, spinosa institâ, subrubente limbo perpusillis nigris: quatuor punctulis, & opalis duobus polychrois simul positis notata, intus autem nihil tale monstrant, sed ex nigro purpureo ver miculato in xerampelinum tristius languentes desinunt; corpus illi nigrum, oculi, antennae, pedes, concolores fusci. 7. Corpore tota picea, in singulis dorsi tamen incisuris punctulos duos gerit albissimos; alas ex flavo rubescentes maculae nigrae, candidęque albae adornant. Verùm munifica rerum parens natura extremam alarum oram potissimum decoravit, quae nonnullis denticellis serratim aequo intervallo distantibus donatur, in quarum fimbria viginti clavi caerulei filo nigro transfixi mirificum edunt splendorem. 8. Veste undulatâ et mixtâ peperit natura; sed vegetis coloribus destitutam: constant enim alę ex nigro, minio, flavo & fusco fatiscente, magisque vel lere mollicula quam ornatu splendida videtur. 9.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
