# Insectorum theatrum 124

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/124

Maximam ferè partem, cinerea conspicitur; si vero internam interiorum alarum faciem intuearis, vix aliquid Indici galli alas signantiùs exprimit: nam pennas remiges, aliae quasi vestitrices & squameae tegunt; oculus coracinus est, cujusmodi & tuberosae typhamque aemulantes antennae. 10. Corpus piceum, scapulae flava quadam lanugine (uti & totum caput) vestitae: antennae item flavescunt, caput tenus; quod maculâ ex sanguineo atrata tristius occurrit: externam omnium alarum fimbriam circinatam, plurimae ovales margaritae aequis distinctae intervallis, gratiorem reddunt; intùs verò maculis nigerrimis, lentis effigiem imitantibus faedantur. Verum sicut foris minus speciosa, ita interior internarum alarum pars, albo virore nitens, guttulis verò argenteis superinductis resplendet: & quae extra ovales margaritae videbantur, intùs argentum purum putum non mentiuntur. 11. Speciosam radiantium in caerulo margaritarum institam ostentat; alae superiores ex flammeo flavescentes ignem referunt, sex nigerrimis pannis infectę: internarum radix anthracina, deinde flavo in igneum coruscant: corpus fuscis capillamentis hirsutum quem colorem cornicula cum pedibus imitantur. 12. Eximiae est pulcritudinis, alae leviter cruentae & maculis nigris tinctae, radiolis micant auratis filatim ad laciniae usque ambitum dispersis. Haec vero xerampelina serratim desinens, intus aureis lineis lunatim ductis ornatur. Corpus ex nigro purpurascit, oculi aurei videntur, pedes & cornicula nigricant. 13. Corpus & alae nigredinem referunt; alis autem nigris, & ambitu pinnatis, primum capilli, deinde panni, ultimo clavi aurei medio atri inducuntur: oculi item exigui piceo in capite auro illiti; antennae vero punctulis nigrocandidis excrescunt, & in tuberculum nigerrimum finiunt 14.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
