# Insectorum theatrum 125

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/125

Culturae lenocinijs mirè arridet; corpus habet hirtum, ex albo nigricans, oculus niger, pupilla albicante: circa Oculum glabrum circulum videas ferè niveum, antennae cum priore communes; extera majoris alae facies ex flammeo aureis lineis productis dignoscitur, quas nigri quatuor Limbi dentatim ducti inficiunt, circa finem vero tres numuli argen tei fere triangulariter positi commendant. Interna autem facies pulcherrima videtur, varijs auratis squamulis et clavis loricatim & imbricatim positis insignis. Extremam alarum partem aurea quoque linea adornat. Pavonem nonnihil alis refert, ejusque ritu corpus gloriosum & elegans: pedem autem & tibias aliquantum nigricantes (ne forma superbiam aleret) obtinuit. Promuscis helicam refert lineam, veluti in labirynthos convoluta. 15. Haec quoque proboscidem habet capillarem, viminei instar viticelli sese torquentem. Est cinerea intus, forisque dilutè caesividetur: alas habet spiniformes, Vespertilionum more crenatas, has extra fuscae aliquot lineae intersecant, intus sex clavi nigricantes multum commendant. 16. Alis superioribus exteriùs obscuriùs virescit, quas maculae pannique albescentes flaventesque aliquot adornant: interiores exacte rubidae, maculis decem scatent ni gerrimis. Venter octo flavis squamis splendescit: dorsum ex rubro in flavum vergens caudae hordeolum ostendit quasi venetum Hirtas scapulas citrina lunula deorsum ducta commendat; oculos rubentes pupilla acutiores reddit argentea 1. Oculi byGoogle 1. Oculi sufflavi videntur, cornua obsoletè pulla, alae reliquumque totum corpus, ex pallido flavescunt, interiores alae extrà unâ tantum maculâ saturiore luteâ notantur: intus autem caducae herbidae fusca quadam variolâ inficiuntur, dorsum ex caerulo nigricat; venter subflavet.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
