# Insectorum theatrum 129

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/129

6. Globosis scapulis atque gibbosis planis cernitur: quae cinerem atramento mixtum imitantur; corpus incisuris plenum, subcinereum: alas item angustas, & gruini coloris extimas stillicidijs quibusdam sanguineis intensè rutilantes habet: pedes, capitulum, antennae, corpori concolores sunt. 7. Ex siliquastro natam illi affinem dixeris, et praeter molem corporis minorem, & majorem nigredinem, primarumque alarum deargenturam, vix discrepat. 8. Alae omnes languideae luteae, vel potius pallescente flavo nitentes, punctulis quibusdam fuscis, & alijs annosam aeruginem referentibus inficiuntur ocelli huic nigerrimi; aliàs flavescit tota. 9. Alae omnes conchis marinis ex albo fuscis pictae videntur: extremitatibus circinatae, & in medio albis quibusdam lineis crenulatim currentibus ornatae. 10. Item conchatis et clavatis alis donata, ex albo & obscuro rubente variè miscetur: nobisque inenarrabilem magis Dei potentiam, quàm narrabiles suo nomine colores ostendit. Deusu Papilionum. Papilionum formas, apparatum, elegantiam, & opulentas qui vestes intuetur; quo modo munificum illum Deum opulentiae tantae authorem non agnoscit? Quid enim, formae studio & pulcritudinis admiratione superbis?

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
