# Insectorum theatrum 13.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 13.1 to 13.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/13.1

Sufficiat, Nos causas humano captu & cubito esse permensos: nam ut certam earum cognitionem polliceri (quae sola in Deo ponitur) ambitiosi est hominis; ita nullam tenere, verè bruli. Quartum mihi scrupulum exemit Galeni exemplum. Qui licet Hippocrati pauca praeter lumen orationis adderet, & contextam ab ipso medicinam solum diduceret: tamen in Medicorum secunda classe sic ponitur, ut primâ dignissimus à plurimis censeatur. Id quod ego (libet enim verè περιαυτολογεῖν) non solùm praestiti in hoc libro, sed etiam integras historias, & centum supra quinquaginta icones inserui Gesnero, Pennioque incognitas; methodi orationisque filum correxi, & plus mille ταυπλογιὰς, ἀκυρολογίας, ἀκαιρολεγίας expunxi. Consului quippe nauscantis hujus seculi malaciae, non solùm cramben bis coctam, sed Ambrosiam bis appositam fastidientis. Caeterùm utcunque levis hic meus labor videtur, (nullus enim nequit censeri;) qui periculum fecerit in re simili, is rectè nostros sudores viderit, & ne caducas veteresve aedes novâ materiâ reparet, ultrò caverit: praestitisset enim de integro novam historiam scripsisse, quàm huic tam confusae tam lacerae opem tulisse. Gloriolam quod spectat; Tam ego eam longè à me remotam cupio, quàm hujus historiae lucem vobis admotam. Fateor equidem ἀριλοτιμίαν meae & humanae omni naturae esse contrariam, ita tamen, ut χαυτόττα in vitijs maximis habeam, & ineptam rebus in pusillis ostentationem aequè abjiciam. Aliter nos Socrates, Plato, Hippocrates erudierunt; qui & suis temporibus multa scipserunt, & à gloriae ambitione longè aberant. Nescio an illi quidem inter φιλοημ τετε habendi sint, qui nihil de suo in publicum proferentes, (si opinionem imprimunt illiteratis reconditae cujusdam cruditionis: quasi utres Dijs placet) referrent eò usque repletos, ut vel lentè admodum, vel omnino quidem non stillent. De Insectorum dignitate (ne frustra à Deo fieri, vel à nobis describi videantur) illud attexam: Nihil totâ hâc rerum universitate (praeter hominem) esse divinius. Nam ut in speciem abjecta sordidaque sunt maximè: tamen si propiùs introspiciantur multo secùs apparebunt quàm de summa cute promiserant.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
