Latin
13.5 to 13.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 13.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe venit in mentem (inquit Gallissardus) Italorum nostrorum, qui res aut magnitudine insignes, aut insolentiâ novas ferè vehementer admirantur: contrà paßim obvia atque exigua contemnunt, quanquam si rem penitùs dispiciant, in proclivi erit animadvertere, Multò sese potentius exerere in rebus humilibus vim potentiamque divinam, multoque ijs plus inesse miraculi, quàm quae mundus ore diducto suspicit &admiratur. Si quis aliunde immanem onocratalum, Elephantem, Crocodilum adducat, nemo non ocrùs coinvolat, quò rem videat novam &inusitatam: atque ut inspiciendi copia facta sit, magnitudinem duntaxat, colorem, &quae sub sensus cadunt miratur. Syrones autem, Bibiones, Formiculas, Pulicesque nemo suspicit: quod nulli sint non obvia, miremque tenuia; quasi vero lusus lascivientis ebriaeque Naturae essent; atque ea duntaxat in immanibus illis &horrendis belluis sobriè egisset. Neque Italis peculiare hoc vitium, sed &Anglis cunctoque humano generi commune: qui ut turrigeros illos bardos, Lybicum Leonem, immanem Cetum, nasicornem belluam, Vrsumque &Taurum spectent, longum quandoque iter Londinum suscipiunt, ac in Caveâ foros theatrali pecuniâ sibi comparant. Tamen ubi Natura magis, quàm in minimis tota est? Equidem in magnis corporibus, facilis officina sequaci materia fuit; at in his tam parvis, tam despicatis, tam nullis, quae ratio? quanta vis? quàm indicibilis (ut cum Plinio loquar) perfectio? Frudentiam postulas? Praefatio. postulas? eccam tibi formicam. Iustitiam desideras? Apem intuearis. Temperantiam laudas? utramque consulas. Fortitudinem praedicas? viacas Cicadarum genus. Imò culicem (dictu minus Insectulum) contempleris, exiguam &sistulosam promuscidem eò per densam leonum cutem adigentem, quo tu ense vel pilo vix aut ne vix quidem pervenias. Homini ad perforanda robora ferro est opus, quae Tcredo (sono teste) dentibus excavat, &ceu Polycleti cujusdam st. lo sigilla insculpit.