# Insectorum theatrum 130.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 130.5 to 130.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/130.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/130.5

Tuitem, magne Astrologe, qui Arietem Veris nuncium constituis: Papilionem potius venerare Veris pręvium, multoque tuo cornigero certiorem vatem. Vis item pisces inescare, & ad hamum allicere? audi ex Geopon. Tarentino morsulos nobilissimos: R. siluri virosi ij. papilionum volantium, seminis anisi, casei caprini, sanguinis porc. Galbani ana? .ss. opopanacis 3. ij. singulis diligenter tritis, vinum sincerum austerum affundito, & trochiscos in umbra siccatos usui servato. Tinunculi item atque omnes fere aves praedipetae papilionum esu tabe liberantur, & in habitum satis pinguem excrescunt. Nicolaus item in pulueris cujusdam compositione ράκης κεκαυμένης mentionem facit, quibus verbis papiliones lucernis advolantes intelligit Turnebus. Vrinas egregiè movent, uti omnia ferè insecta, sed minore cum periculo. Denique cum solo rore vescuntur (cochlearum ritu) atque à rebus acribus urentibus fetidis, malignave qualitate praeditis abhorrent; nimia sane vecordia occupavit medicorum familiam, qui cantharidem intus prębere ausi, quid papilio intus virium habuerit, nondum tentarint. Profectò non inscitè Plinius: Maxima pars eorum quae scimus; minima est corum quae ignoramus. Despiciuntur enim interra nonnulla animalcula, quorum si vires scivissemus, ad astra usque suprema extulissemus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
