# Insectorum theatrum 131

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/131

Vos igitur Asclepiadei, Papilionum virtutes intus extraque corpus indagate, quae si inutiles fuissent, nunquam tantam in ijs tamque raram munificentiam Deus monstrasset. Verum quum non usui solùm sint nobis, sed etiam impedimento; (nam nimia quantitate intus sumptae veneno sunt:) quo pacto caveri arcerique possint dicamus (nisi Ardoynus fingit.) Phalaenas sive noctivolas papiliones vespertino tempore lumen petetes, Antiquitas eo forte nomine inter mala pharmaca recensuit, quo bufones, Vespertiliones, bubones, ululas, culicesque expunxit: die enim laborantia animalia fausta habue runt, nocturna vero è contra infęlicia atque sacerrima. His abigendis jecur

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
