# Insectorum theatrum 133.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 133.5 to 133.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/133.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/133.5

Miror Cardanum Cicindelas è Crabronum genere ortas velle, splendoremque politae cuti exteriori ad scripsisse: Ex eruca (inquit) in crabrones, aut (quod verisimilius est) est crabronibus in erucas transcunt: Quandoquidem eruca major est crabrone, minusque lucet, velut senio confecta; tumque verisimile est ova, non cum volat, parcre. Omnia hic confundit Cardanus. Nam ex crabronibus proveniunt cicindelae, nec ex illis crabrones. Praeterea non ob cutis politiem splendet, ut nimis praecipitanter affirmare videtur, neque ex alis, quae maximè omnium partium sunt politae, splendorem emittunt. Quid verò per post rema verba sibi velit, plane ignoro. Multo autem magis errarunt Baptista Porta atque Hesychius, quùm illorum ortum vel rori vel stuppis temerè ascriberent. Apparent a medio Iunio ad medium ferè Septembrem; Quod Plinius his verbis explicat: Nam ante matura pabula, aut post discessum conspicuae sunt. Et alibi: Cicindelarum apparentia est hornei maturitatis, milij et pannici sationis signum commune. Sed hoc intelligendum est de regione & loco ubi Plinius tunc temporis vitam egit. In omnibus regionibus non est idem tempus nec messis hordei, nec sationis milij & pannici, quamvis Mantuanus ineundem sensum cecinit, Iam cogitat hordea messor, Splendidulis cum nocte volant Lampyrides alis, quamvis splendor, ut ante dixi, ex alis minimè proveniat. Non ante crepusculum vespertinum conspicuae, ut eleganter Politianus cecinit. Inde opus integrant, donec, sub nocte coruscent, Flammigerae paruae stellanti luce volucres. Has Plinius stellantes volatus appellat, ac etiam terrestres stellas. Natura (inquit) vociferante & rusticos in haec verba alloquente, Cur coelum intueris agricola? Cur sydera quaeris rustice? Iam te breviori somno fessum premunt noctes. Ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas, easque vesperi & ab opere disiungenti ostendo; ac ne possis praeterire miraculo sollicito: Vides ne ut fulgor igni similis alarum compressu tegatur, secumque lucem habet & noctem? Haec Plinius.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
