Latin
134
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tantula nocte volans, volucris micat aëre tantùm,
i. i
Ardenti similis scintillae, quam puer olim
Ae quales inter metucbam tangere, ne me
Vreret; infirma est aetas cum nescia rerum.
Quae quoniam sic nocte lucet, cognomen adepta est
Aut incensa nitet quoniam, velut ignea lampas.
Causa sit una licet, nomen non est tamen unum.
Haec modò summa petens, commotis emicat alis
Rursus &adductis fuluum decus aurea condit
Ardentique procul fugiens levis igne coruscat,
Et quocunque volat secum sua lumina portat:
Lumina quae tenebras arcent, quae stamina temn
unt.
Nunc velut obsequiosa videntibus advolat, atque
Fit magis atque propinqua magis, scintillat, &ante
Ora; minuta velut candentis frustula ferri,
Verbere quae assiduo fornacibus excutiantur
Ex quo rapta Iovi Stygio Proserpina; Namque
Vna fuit comitum: veterem mutata figuram
Quaerit adhuc dominae vestigia, &omnia lustrat.
Impennes, eodem modo quo pennatae, noctu splendorem adeò clarum