Latin
136.5 to 136.8
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 136.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Talem etiam Bruerus noster doctissimus in Angliae Ericetis repperit, &vermem exsiccatum ad Pennium misit; Sed ejus verba, ut quisque clariùs intelligat, subscribere non pigebit: Scolopendram noctilucam (cum tamen ut dixi ex Iulorum specie sit) aestivis noctibus in Ericetis muscosis bis lucentem &igneam repperi: Lucet totum corpus, cicindela paulo obscurius. Haec praeterea adiungit: Accidit mihi aliquando sudanti, &domum noctu ingresso propriam, cum sudariolo caput in tenebris extergerem, totum mox sudariolum flammeum &ignitum mihi visum fuisse. Quare aliquantisper admirabundus, contueor novum quasi miraculum; totus fulgor ad unum locum se colligere videbatur, tum complicato sudariolo, lucernam mihi adferri jussi; apertoque linteo talem scolopendram reperi, quae capiti meo affricata, nescio quid vaporis flammei per totum sudariolum sparsit. Hactenus Bruerus, Similem scolopendris vulgo dictis in hortis &sub lapidibus ac vasis terreis, in quibus utiliores plantas mulierculae nutrire solent, fuisse affirmat. Vermes etiam pilosos (inquit Gandentius Merula) per aestatem &autumnum in fossis herbidis &aquis carentibus, cum essem in foro Lebetiorum (qui hodie Burgus lamzarius appellatur) per noctem splendidulos collegi. Eosdem etiam vidi per lacunas circa Viglevianum (quod veteres Vergeminum appellabant) cùm captandae aurae gratia cum Simone Puteo vesperi deambularem. Quales vero sint isti vermes pilosi, nisi ex Iulorum sint genere, prorsus ignoro. Alius omnino est vermis, de quo in libro de natura rerum legimus: Stellae figurae vermis est (inquit) qui noctu ut stella lucet, nunquam nisi in magnis imbribus apparet, &serenitatem adesse significat. Hujus tantus est rigor, ut ignem non minus ac glacies extinguat. Hujus etiam sanie si caro hominis fuerit contracta, capilli defluunt; &quicquid ea sanic Lib. 3. memor. sanie contactum fuerit, colorem in virorem mutat. Sed omnia haec perperam agit; nam stellionem (quem hic vocat stellam) cum Salamandra ac Cicindelâ confundit, ac ex his tribus historiam valdè confusam ac imperfectissimam componit. Nec Guillerinus de conchis, nec Vincentius, (qui ferè omnia ex Guillerino transcripsit) in suo obfuscato &obscurissimo speculo historiam repetentes corrigunt. Sed ista nihil ad Cicindelam, &quae pręterea de Salamandra scribunt, alio loco castigantur. Atque hactenus de insectis noctu lucentibus.