# Insectorum theatrum 137.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 137.1 to 137.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/137.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/137.1

An splendor Cicindelâ mortuâ remaneat, quaeri solet. Massarius, vir doctissimus, in nonum Plinij scribens manere affirmat; scribitque pueros cicindelas capientes, partes lucentes hinc inde capiti circumponere; quo si manus vel aliae corporis partes illinantur, illae quoque in tenebris splendent. Sed pace tanti viri dixerim, experientia contrarium docet. Nam bestiolammortuam, quamvis non statim, tamen post aliquot horulas pars illa albida ac in tenebris splendens, lucem omnem amittit: videtur enim cum vitali spiritu fulgor penitus evanescere, quod usus ipse clarissime demonstrat, & ego saepius expertus sum. Hoc ipsis concedo: si multae impennes (nam pennatae nisi inter volandum non lucent) vitro claro ac lucido una cum gramine includerentur, sic ut libero aëre frui possint, forte per dies aliquot duodecim lucem praeberent, si gramen quotidie recens ijs apponatur, tamen illis languentibus lux paulatim remittitur; ac tandem morientibus (ut priùs dixi) prorsus aboletur. Ineptè ergo quidam ex his compositiones venditant, quibus lucem perennem conservari posse credunt (inter quos est Cardanus) quasi lunam de coelo possint deducere. Quidam non solum docti sed etiam indocti has compositiones scriptis etiam mandarunt, quo suam inscitiam magis proderent. Hujus perpetuae lucis Albertus mentionem facit, qui in suis scriptis magnum mendaciorum fasciculum, quasi in unum corpus colligit. Sed hic vanas quasdam compositiones illorum subjiciam, ut lectoribus cautioni sint, & scriptorum vanitas ingenijque ipsorum levitas manifestetur. Quidam noctilucas quamplurimas accipiunt, conterunt, vitrea ampulla includunt, ac fimo equino per dies 15. sepeliunt. Postea per alembicum distillant, aquam vitro claro servant. In hunc finem Gaudentius Merula, qui multa hinc inde sine judidicio coacervavit, haec verba subjecit. Ex ijs (inquit) cicindelis putrescentibus in vase aqua sit, sive liquor potius, qui mirè eluceat in tenebris. Tam magnam lucem hunc liquorem sive aquam exhibere aiunt, ut quilibet vel in profundissimis tenebris legere & scribere possit, & alia negotia necessaria pro libitu peragere. Alij ne nihil inventis addidisse viderentur (nam faecunda ingenia, nisi quid novi pariant aegrotant) una cum cicindelis, fel testudinis, mustellae, & canis marini, in fimo digerunt, ac tandem distillant. Hanc aquam alias omnes fulgore superare affirmant. Alij cicindelas integras in fimo digerunt per novem dies. Alij per tres hebdomadas; tum vermibus abjectis pinguedinem colligunt, & ad usum vitro claro reponunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
