Latin
138.5 to 138.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 138.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quantò autem in itinere nocturnisque peragendis negotijs usui fuerint Americanis, antequam Hispani funalium lampadumque usum docuerant, antea est dictum Nobis verò Europaeis illae nocte iter ingressis maximo (sat memini) in Italia alijsque locis fuerunt oblectamento: non solum quia tenebras dispulerunt splendoris radio, sed quia terram illustrarunt caelesti lumine, Solem Lunamque contra non vili. Neque solum oculos pascunt mentemque instruunt, sed etiam varijs morbis medentur. Nam Cicindela foemina intra mulae matricem posita, mulierem semper cum periculo praegnantem sterilem reddit, inquit Kiranides. Cicindelae ex vino potae, taedium vel fastidium potiùs veneris adferunt, Benedicto autore: id quod etiam Gilbectus Anglicus, Albertus, Nicolaus Florentinus &Rhasis valde affirmant. Atque ideo merito quis lutulentum Moechorum genus frequenti illarum potu castrari optaret; qui neque nuptâ abstinent, neque puellâ neque pueris liberis, sed haud dicendâ turpitudine sese polluunt. Rhasis in cura calculi Lampyrides valere scribit, si cum oleo conterantur, eoque locus pilis nudatus ungatur, non sinit eas postea renasci. Bairus. Si post aures apponantur contusae, humores ad oculos dentesve dilabentes divertunt, atque evacuant. Anonymus. Insulae Soridaniae incolae ex vermium nocte lucentium numero sufficiente &cerâ nigrâ recente commixtis massam faciunt, ac subter arenas calidissimas coquunt ad medietatis consumptionem. Hujus massae quantum nux avellana aequat, juvenes senesque veneris ciendae cupidiores, duas ante &post cibum horas comedunt; atque ita non calorem solummodo partibus obscaenis, sed vigorem quoque infundunt. Theuetus. Caeterùm hic non vulgò notas Cicindelas sterilitatis (ut diximus) effectrices; sed vermes illos igniferos in Iulorum genere habitos intellexit Thevetus, quos in potu acceptos (cantharidum ritu) venerem urinamque provocare scribit Merula.