# Insectorum theatrum 139-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/139-2

urunt quaecunque tetigerint, morsuque omnia erodunt. Hebraeis Arbeth, navit. Polonis Konick, Szarancza. Hungaris, Sas ka. Graecis ἀκρὶς, παρὰ τὸ ἄκρας τῶνὰ σαχύων καὶ τῶν φυτῶν τέμισει, inde diminutivum ἀκρίδιον. Locustula vel Locustella. 8 Onia omnes Locustas à numero pennarum Tetrapleuridas vocat: Alij Cornopas, Parnopas, & Pornopas: unde Hercules & Apollo Parnopij, quod locustas eorum agro abegerant, Atheniensibus dicti, ut Pausanias, Hermol. Caelius Rhodoginus, Lilius, Gyraldus, Camersius, Strabo, Helichius, &c. annotarunt. Parnops tamen (nisi Aristophanis interpres non ludit) eam tantum locustarum speciem significat, quae se manui facile tractandam praebet. Antequam earum descriptionem differentiamque aggredior, nequeo non cum Marcello Virgilio admirari naturae artem, quę nescio ubi serius lusit, vel ludibundiùs (uti dicam) laboravit. Quis enim tot primum in eodem corpore colores descripserit? quis tam diversas corporum formas, ingressus, saltus, volatus, dignè ostenderit. Sunt enim quae virides, quae nigrae, quae liventes, quae aliqua parte hunc, aliqua illum ostendunt colorem. Sunt quae volantes tantum, latentem antea colorem proferunt. Sunt quae simplicibus; quae pluribus alis volant, quae alis carentes saltant: quae utroque hic motu privatae ingrediuntur tantum. Sunt quae longioribus, quae brevioribus cruribus sunt; & in his pluribus brevioribusque & paucioribus longioribusque internodijs. Sunt quae canunt, quae mutae sunt, ut Seriphiae. Sunt quae nihil homini in re rustica nocent, innocentesque se à pueris capi permittunt. Sunt contra quae pestem et calamitatem satorum omnium totis regionibus afferant. Vtque plura sunt in natura genera, sic etiam penè infinita earum nomina fuerunt, quae jam per 1 hysicorum ignaviam usu excidunt. Sunt autem omnes Locustae vel alata, vel non alatae. Alatarum aliae vulgares sunt, aliae rariores: vulgarium sex majores vidimus, (omnes virides) atque minores multicolores.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
