# Insectorum theatrum 14.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 14.5 to 14.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/14.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/14.5

Neque enim existimes in solo homine tantam esse opificis artem, quantam sermo superior explicuit, sed quodcunque aliud animal dissecare velis, parem in co artem ac sapientiam reperies. Imò quae secare omnino nequis, tanto majorem tibi admirationem excitabunt, quanto ipsa fuerint minora. Nam si cuidam sculptori nuperrimè summa laus, & merito, oborta est; quòd in exiguo annulo Phaetonta quadrigis invectum ita formaret, ut ora, fraena, dentes, pedes sedecim, partesque omnes mirabiliter articulatas verè exprimeret: Sanè cum totum illud opus nihil pulicis crure praestantius haberet, major adhuc pulicis conditori ars virtusque inesse appareat, qui ipsam non solùm formavit, sed & nullo labore; formatamque deinceps nutriat & adaugeat. Quare desinamus stupendae magnitudinis Colossos amplius mirari, & cum verae sapientiae Antistite à cedro ad muscum, id est, ab altissimis arboribus, ad abjectam herbulam, vel herbarum potius ἀπόθεμα venia. mus. Qui si herbae minimae historiam Rege non indignam arbitratus est, sanè quanto Animalia plantis praestantiora, tantò magis hoc opus regium patrocinium, & philosophicam contemplationem meretur. Heraclides quùm amicos in tuguri. olum vocasset, loci angustiâ, vel aedium sordibus deterriti, ante fores stetisse perhibentur: Quibus ille: Ingredimini, inquit, ἔνθαδε γὰρ καὶ θεοῖ. Scilicet insinuans Deum esse maximum in minimis, & rebus quibuscunque abjectis Mentem inesse. Tuscit. Et sanè si Insectorum fabrica divino tanto artifice digna fuerit, quid homunculorum ingenijs eorum contemplatio fuerit indigna?

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
