# Insectorum theatrum 143.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 143.5 to 143.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/143.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/143.5

Tum quia illis vesci Iudaeis permittebatur; tum quod oculis nemo putridam illam & ignobilem locustarum generationem deprehendit. Obitus illarum varij videntur. Mas enim à coitu (quo eum diutissimè haerere, humidumque radicale prolixiore venere, spiritusque unà omnes exigere verisimile est) statim expirat: Vti faeminae omnes à partu; nescio an doloris vehementia, an faeturae numero, qui sane maximus cum sit, matris exhaurire & absumere vires non nequit. Saepe item gregatim sublatae vento, in maria aut stagna per ανενημίαν decidunt. Longinqua quoque maria ab ijs trajici feruntur, continuata plurium dierum profectione. Namque & grandiores cernuntur, & tanto volant pennarum stridore, ut aliae esse alites credantur, solemque obumbrent: Italiam ex Africa magna saepe cohorte infestant, omnia morsu erodentes, & fores quoque tectorum. Nec solum morsu segetibus, pascuis, pratis, hortis, pomarijsue nocent, sed stercore item, nigro, urido, mordace, gravi, biliosaque imprimis atque acri saliva, quam (Valleriola teste) multam ex ore inter rodendum fundunt, tamen veneno carent, Parthisque & Aethiopibus nonnullis victum suppeditant, & in delicijs habentur. In India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus & femoribus serrarum usum praebentes cum aruerint. Locustae suis gubernaculis vel pennis atterentes sonant, (inquit Aristoteles;) Verum Plinio stridor ille proficisci ab occipitio videtur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
