Latin
145.5 to 145.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 145.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
&loclem Prophetam, varias Bruchorum species recenset, alios fulvi, alios flavi, alios grisei coloris. Quinetiam ex vermiculo albicante in rore spumoso (qui Maio mense herbis inhaeret) voluere quoddam &viride animalculum progignitur, forma locustam referens omnium minimam. Saltat &à saltu volat, ideoque locustellam dicere non timeo. Angli spumeam illam materiam Wood seare vocant; quasi diceres, silvarum tabem: Germani cuculi salivam esse autumant. Quâ vero forma fuerit μελερεῖς Suidae, μολακρὶ Coelij, μαληκρις Nicandri, βρέττανα, ἄχηρος, πεταλὶς, ἄρπας, θολακοτρὸξ Hesychij, παννοψ Aristophanis, μέσταξ Eustathij, ἄλιγος ο πυκλὶς Phavorini, Ludolochra Isidori, equidem ignoro, atque illum Oedipum audirem, qui earum naturas &usus enuclearet. Quod autem Marcellus affirmat esse locustas quae duabus tantum alis utuntur, &Willichius nonnullis 6. tribuit; sane vel illas descripsisse oportuisset, vel rem fide majorem tacuisse. Eò etiam turpiter est lapsus, quòd Regem ipsis assignat &Monarchiam. Fortè inter minorum turmas unam è majoribus invenit, &ex magnitudine praecellenti regem salutavit. Sed negat Salomon (Philosophorum, imò quidem sophorum facilè princeps) eas Monarchiae patientes esse, &populari tantum statui formicarum more subjectas memorat. Quo modo Deus per haec levia animalcula Parrhonis sive Pharaonis Regis contumaciam atque ηρικαρδίαν castigavit, ex decimo Exodi satis patet; &in Templis, imo quidem trivijs decantatum est. Anno ante Christum natum 170. pascua ferè omnia veluti nubibus locustarum cooperta, ¢um ab eo annis circa Capuam ingens earum vis totum agrum implevit. Iulius Obsequens. Anno post Christum 181.